Inhoudsopgave
- Inhoud
1
IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE MOTU PROPRIO DATAE “QUI RES CHRISTI GERIT” QUIBUS TOTI ORDINI FRATRUM PRAEDICATORUM CULTUS LITURGICUS FRATRIS IOANNIS FAESULANI, CUM TITULO «BEATI», CONCEDITUR
«Qui res Christi gerit, oportet Christo semper adhaereat» . Haec dicere consuescebat Frater Ioannes de Faesulis, cui ob integerrimum vitae institutum atque pulchritudinem paene divinam ab eo pictarum imaginum, maxime Beatae Mariae Virginis, «Beato Angelico» cognomen indiderunt.
Referenties naar alinea 1: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media
2
Qui Vicchii, in Mugello, abeunte saeculο XIV in lucem prodiit; eique Vido seu Vidolinus est per Baptismum nomen impositum. Cum autem ad vitam religiosam inclinaret, adhuc adulescentulus se petiit Fratribus Praedicatoribus severioris disciplinae annumerari (Observantes dicebantur), qui Faesulis, in coenοbiο S. Dominici degebant. Religiosi tirocinii rudimenta Cortonae posuit a. MCCCCVIII; ac postea Professionem Faesulis enuntiavit, sumpto nomine «Fratre Ioanne de Faesulis».
Referenties naar alinea 2: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media
3
Tempore autem sublati coenobii ab iis qui a «Pisana oboedientia» nomen accepere, Frater Ioannes Fulginiam missus est; unde iterum Cortonam petiit. Tandem sacerdotio potitus, post annum MCCCCXVIII Faesulas rediit, ibique et Vicarius electus est, et Priorem exit. Cum autem in coenobium S. Marci, quod erat Florentine, quοdque eo tempore cum Faesulano coniunctum erat, transmigrasset, eius Syndicus, id est Oeconomus, creatus est. Atque dum munera a Fratribus atque Moderatoribus imposita diligentissime obibat, eius egregiae artis fama, pingendi scilicet, late manabat; quare etiam mandata operum crebriora fiebant et urgentiora.
Referenties naar alinea 3: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media
4
In iis autem quae primo pinxit, haud sane praetereunda sunt: Annuntiatio Cortonensis; Coronatio B. M. V., in coenobio Faesulano; Christi Depositio, templo SS. Trinitatis, Florentiae, destinata; quae omnia, si Vasario fidem tribuimus, Sancti vel Angeli manibus depicta esse videbantur . In coenobio autem S. Marci per annos MCCCCXXXVIII-MCCCCXLV Frater Ioannes contubernalis fuit S. Antonini Pierotii, coenobii Prioris, qui postes Archiepiscopus Florentinus factus est; atque cellas, conclave Capituli, andrones, porticum, tabulam in altari templi collocandam pingendo ornavit.
Referenties naar alinea 4: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media
5
Huius autem inaugurationi cum Eugenius IV, Pontifex Maximus, anno MCCCCXLIII in coenobio S. Marci interesset, res animum eius in tantam illius artis admirationem rapuit, ut, anno MCCCCXLV, ad eum, Romam accitum, negotium detulerit cuiusdam aediculae pingendae in templo S. Petri, itemque sacelli decorandi in Vaticanis Aedibus, a SS. Sacramento cognominati: «Erat autem hoc sacellum – ait quidam auctor sine nomine – vere Paradisus, cuius figurae summa gratia et honestate delineabantur» .
Referenties naar alinea 5: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media
6
Cum autem Frater Ioannes in templo Sancti Petri atque in Vaticanas Aedibus pingeret, Eugenius IV maximam facultatem habuit non modo egregii artifices admirandae virtutis, sed praesertim Religiosi pietatem, Regulae observantiam, humilem suique immemorem animum plurimi faciendi. Qua re, cum anno MCCCCXLVI vacanti Sedi Florentinae ab eodem Pontifice Pastor providendus esset, officium illud praeclarum piissimo viro proposuit; sed ille munus demisse detrectavit, imparem omnino se reputans; atque, ut dignitas illa Fratri Antonino Pierotio tribueretur, suasit, tamquam viro aptissimo virtute ac doctrina ad eam Sedem administrandam.
Referenties naar alinea 6: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media
7
Etiam Nicolaus V, Eugenii IV successor, idemque politissimus ac Pius humanitatis cultor, eximiam de Fratre Ioanne opinionem habuit: nam «tantum virum coluit, ac veneratus est, ob eius vitae integritatem et morum excellentiam» . Factum est ergo, ut Nicolaus V ei mandaret, anno MCCCCXLVII, ut privatum suum ipsius sacellum udo illito opere exornaret; quod et ille fecit, acta et gesta Sancti Stephani atque Sancti Laurentii coloribus exprimens, Pontifici quidem morem gerens, in humanistarum placita inclinato, sed nihil de sua arte discedens, quae sane visa est mera oratio picta. Ceterum, anno MCCCCXLIX, eiusdem Summi Pontifices zotheculam decoravit. Tandem, anno MCCCCLIV Romam reversus, die duo de vicesimo mensis Februarii subsequenti anno, in coenobio Sanctae Mariae supra Minervam, morte lumina clausit, post vitae curriculum, quod ars praeclara commendat, religiosae humanaeque virtutes etiam magis honestant.
Referenties naar alinea 7: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media
8
Eius autem corpus est in templo Sanctae Mariae supra Minervam conditum. In marmore vero cum insculpta effigie defuncti tres inscripti sunt tituli, seu elogia, quorum duo numero adstricta, praeconia scilicet eius meritorum.In his Frater Ioannes Venerabilis nomine appellatur; et inducitur tamquam «verus Servulus Dei». Neque id mirum. Nam opinione aequalium fuit ille «homo totius modestiae et vitae religiosae» ; praeterea «floruit et multis etiam virtutibus idem / ingenio mitis religione probus» . Ad haec, «fuit vir sanctitate conspicuus» . Ceteroquin, Vasarius, qui in urbe Florentia plura de eius vita intemerata collegit, persuasum habuit gratiam illam atque caelestem indolem, quae e sacris illius figuris manaret – nam alia non edidit – fructum fuisse summae illius convenientiae, qua in eo vita sancta atque creatrix virtus inter se coirent. Profecto haec una causa est, cur cognomen habuerit «Angelicum», vir sane in arte prope singularis atque cum nullo comparandus. Iure quidem, utpote qui, ad Pii PP. XII sententiam, cum arte serenam et austeram ascesim coniunxerit, quam generosae virtutes, rerum divinarum contemplatio, preces alerent.
Referenties naar alinea 8: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media
10
Stat ergo Fratrem Ioannem, per suae rara dona naturae arti serviendo, immensam utilitatem spiritualem ac pastoralem et contulisse et etiamnum conferre populo Dei, quo hic facilius ad Deum iter conficiat.Huc enim respicit ars sacra iuxta Concilium Vaticanum II, in cuius Constitutione de Sacra Liturgia legimus:«Inter nobilissimas ingenii humani exercitationes artes ingenuae optimo iure adnumerantur, praesertim autem ars religiosa eiusdemque culmen, ars nempe sacra. Quae natura sua ad infinitum pulchritudinem divinam spectant, humanis operibus alique modo exprimendam, et Deo eiusdemque laudi et gloriae provehendae eo magis addicuntur, quo nihil aliud eis propositum est, quam ut operibus suis ad hominum mentes pie in Deum convertendas maxime conferant» .
Referenties naar alinea 10: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media
11
Scilicet Frater Iοannes, vir vita spirituali et arte omnino praecipuus, semper nοs summopere allexit; quare putamus tempus advenisse, quo ille peculiari in lumine collocetur in Ecclesia Dei, quam profecto adhuc caelesti sua arte alloqui non cessat.
Referenties naar alinea 11: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media
12
Postquam ergo praeclaram opinionem, quam, in re posita, nonnulli Decessores Nostri de sanctimonia vitae Fratris Ioannis Faesulani, cognomento «Beato Angelico», habuerunt, consideravimus, in qua ceterum consentiunt aliae personae rebus religiosis et arte conspicuae (sicut ex uberi documentorum copia apparet, annis 1960-1963 a Sectione Sacrae Rituum Congregationis Historica accumulata); post item plurimas petitiones assidue reputatas a Patribus Cardinalibus, Episcopis, Religiosis, maxime vero ab Ordine Fratrum Praedicatorum atque etiam a laicis, Sanctae Sedi adhibitas, ut honores liturgicos Fratri Ioanni de Faesulis attribueremus; Nos, certa scientia, attentis praeclaris in Ecclesia meritis eiusdem Fratris Iοannis de Faesulis, unice ob bonum animarum, motu proprio apostolicaque auctoritate Nostra, in specialis gratiae signum concedere statuimus, ut dies eiusdem natalis, cum titulo «Beati» tum in Liturgia Horarum, tum in actione Eucharistica celebrari possit, tamquam memoria obligatoria in Basilica Sanctae Mariae supra Minervam, ubi eius corpus sepulchro est conditum, tamquam vero memoria ad libitum in universo Ordine Fratrum Praedicatorum.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die III mensis Octobris, anno MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.
IOANNES PAULUS PP. II
Referenties naar alinea 12: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media
https://rkdocumenten.be/toondocument/9594-qui-res-christi-gerit-lat