His, quae commemorata sunt, decessorum Nostrorum exemplis, atque ipsis Armeniorum hominum non exiguis in Ecclesiam officiis permovetur et ad bene merendum incitatur animus Noster, ceteroquin sponte sua propensus in Orientem, magnarum virtutum gloria nobilem, et christiani nominis originibus consecratum. Diu sane in hac cogitatione sumus, qua maxime ratione conveniat operam Nostram in publicam eius gentis conferre utilitatem. In quo genere aliquid iam, iuvante Deo, videmur assecuti ob industriam apostolicam virorum cum e Societate Iesu, tum e Scholis Christianis, quos in Armeniam Nos ipsi misimus, quique in institutione litteraria itemque in religiosa tertium iam annum desudant atque elaborant. - Verumtamen maius quiddam efficere est animus, omninoque providere ut, quemadmodum plures ex nationibus ceteris, sic et Armenia suam in Urbe domum altricem habeat, quo adolescentes indígenas mittat liberaliter erudiendos, et ad sacra munera diligenti praeparatione exercendos. Idoneis quippe sacrorum administris instituendis nuspiam fortasse opportunitas, quam Romae, maior, in hac principe orbis christiani civitate, prope sepulchra Apostolorum maximorum, in ipsis oculis summi Pontificis, qui munere Dei vicario communis est gentium universarum pater, fideique catholicae custos et interpres. - Hoc plane idem caverat mens provida. Gregorii XIII, decessoris Nostri, qui, datis in id litteris Apostolicis Romana Ecclesia III Idus Octobris anno MDLXXXIV, Collegium Armeniorum in Urbe condendum decreverat. Mors tamen, si Pontifici optimo propositi laudem non ademit, certe suscepti consilii cursum intercepit. Diu infecta rè, postremo tempore Episcopi Armenii cum Romam frequentes convenissent ad saecularia sollemnia ob memoriam principis Apostolorum, oblato ad Pium IX libello, suppliciter oraverant, ut quod Gregorius XIII inchoavit, nec absolvit, auctoritate curaque eius perficeretur. Neque est dubitandum, ad Episcoporum preces exitum celerius responsurum fuisse, nisi caussae variae intercessissent. Nos vero, magna cum divinae bonitatis fiducia, optatum iampridem opus aggredimur: ad cuius perfectionem ac tutelam si nequam tempora patiuntur tantum dare et attribuere, quantum et voluntas ferret et res ipsa postularet, confirmat tamen Nos erectoque esse animo iubet spectata christianorum toto orbe in liberalitate constantia.