Inhoudsopgave
- Inhoud
Synodus Episcoporum originem exprimit electionis Patriarchae. Hoc intrinsecam secum fert vocationem ad collegialitatem in ministerio eius primatiali exercendo, quae in antiqua ac mirabili traditione penitus radicatur. In Ecclesiis orientalibus catholicis opportunitas effertur Synodorum Episcoporum agnoscendi atque augendi facultates, quod aptum videtur ratione etiam habita necessitudinum inter diversas confessiones, potissimum theologici sensus atque praxis Ecclesiarum orthodoxarum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media Print huidige alinea Print huidige sectie
Ubi sacrum inter Patrem et Caput ceterosque Episcopos vinculum irreparabiliter laederetur, grave exinde vulnus oriretur, cui remedium esset afferendum, quemadmodum complures Praesules orientales expostulaverunt. Quoad huius processus modos, ob rationes expositas, idoneum videtur ad eas agendi rationes recurrere, quibus imprimis principium collegialitatis episcopalis manifestari possit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media Print huidige alinea Print huidige sectie
Quo plenius interna autonomia Ecclesiarum orientalium patriarchalium exprimatur, similiter atque per analogiam illarum archiepiscopalium maiorum , firmis huius Apostolicae Sedis propriis praerogativis, agnoscimus ac statuimus igitur singularum Synodorum Episcoporum competentiam communionis laesae restituendae, etiam Patriarcham proprium gravi de causa ab officio amovendo, servato modo procedendi qui, normis iuris servatis, huic ius plenae defensionis coram Synodo praestetur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media Print huidige alinea Print huidige sectie
Cum in Codice Canonum Ecclesiarum Orientalium praescriptum desit, quo statuatur quomodo in his casibus sit agendum, necesse duximus ordinatum modum procedendi statuere ad Patriarcham a Synodo Episcoporum ab officio amovendum. Romano Pontifici reservavimus tantummodo concessionem assensus decisioni synodali, ut certo constet plenam libertatem Patribus praestari in propria electione manifestanda, qualibet indebita sive interna sive externa amota instantia.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media Print huidige alinea Print huidige sectie
"§ 3. Si Patriarcha obligationes, de quibus in paragraphis praecedentibus, adimplere omittit, Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis legitime convocari potest ab Episcopo ordinatione episcopali seniore, suffragio deliberativo gaudente; quodsi et hic convocationem peragere omittit, eadem facultas ad sequentes Episcopos, ordinatione episcopali seniores et suffragio deliberativo gaudentes, qui ad hoc praesto sint, devolvitur".
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media Print huidige alinea Print huidige sectie
§ 4. Si, post petitionem de qua in , Patriarcha officio suo non renuntiaverit, Episcopus ordinatione episcopali senior, suffragio deliberativo gaudens, curat ut a Synodo novus Praeses eligatur, qui amotionem Patriarchae decernendam secreto scrutinio duarum saltem ex tribus partibus membrorum Synodi, suffragio deliberativo gaudentium, subicit, servata Patriarchae facultate sese defendendi coram ipsa Synodo. Praeses Romanum Pontificem quam primum certiorem faciat, cuius est amotioni, quae sedem patriarchalem vacantem reddit, assensum praebere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media Print huidige alinea Print huidige sectie
Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris Apostolicis Motu Proprio datis decreta sunt, ea omnia firma ac rata esse iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus, peculiari etiam mentione dignis, atque decernimus, ut eae per editionem in actis diurnis
L’Osservatore Romano promulgentur, statim vim obtinentes, et deinde in
Actis Apostolicae Sedis commentario officiali edantur.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXIX mensis Augusti, anno MMXXVI, Pontificatus Nostri secundo.
LEO PP. XIV
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media Print huidige alinea Print huidige sectie
https://rkdocumenten.be/toondocument/9946-mutua-concordia-lat