(Caput 7) Secundum Ecclesiae catholicae consuetudinem sacratissimum serenitatis tuae pectus agnoscat, quod nullum de his, vel quos baptizavit Acacius vel quos sacerdotes sive levitas secundum canones ordinavit, ulla eos ex nomine Acacii portio laesionis attingat, quo forsitan per iniquum tradita sacramenti gratia minus firma videatur. Nam et baptismum ... sive ab adultero vel a fure fuerit datum, ad percipientem munus pervenit illibatum: quia vox illa, quae per columbam sonuit, omnem maculam humanae pollutionis excludit, qua declaratur ac dicitur: ,,Hic est qui baptizat ... " (Lc. 3, 16)[b:Lc. 3, 16]. Nam si visibilis solis istius radii, cum per loca foetidissima transeunt, nulla contactus inquinatione ma-culantur, multo magis illius, qui istum visibilem fecit, virtus nulla ministri indignitate constringitur. ...
(Caput 9, al. 8) ( c. 9, al. 8) Ideo ergo et hic ... male bona ministrando sibi tantum nocuit. Nam inviolabile sacramentum, quod per illum datum est, aliis perfectionem suae virtutis obtinuit.
Om RK Documenten te kunnen verbeteren is uw reactie zeer waardevol. Heeft u aanmerkingen of suggesties voor verbeteringen of bent u een fout tegen gekomen? Laat het ons weten.