Sessio VIII - Canones
x
Gebruik de knoppen om door de historische teksten te lopen:
Informatie over dit document
Sessio VIII - Canones
Concile de Constantinople II
2 mensis Iunii 553
Concilii et Synodii - Canones
25 Aprilis 2025
25 april 2025
902
lat
Taalopties voor dit document
Referenties naar dit document: 6
Open uitgebreid overzichtReferenties naar dit document van thema's en berichten
Open uitgebreid overzichtExtra opties voor dit document
Kopieer document-URL naar klembord Reageer op dit document Deel op social mediaInhoudsopgave
- Inhoud
1
Can. 1. Si quis non confitetur Patris, et Filii, et Spiritus Sancti unam naturam sive substantiam, et unam virtutem et potestatem, trinitatem consubstantialem, unam deitatem in tribus subsistentiis sive personis adorandam, talis anathema sit. Unus enim Deus et Pater, ex quo omnia; et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia; et unus Spiritus Sanctus, in quo omnia.
Referenties naar alinea 1: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media
2
Can. 2. Si quis non confitetur Dei Verbi duas esse nativitates, unam quidem ante saecula ex patre sine tempore incorporaliter alteram vero in ultimis diebus eiusdem ipsius, qui de caelis descendit, et incarnatus de sancta gloriosa Dei Genitrice et semper Virgine Maria, natus est ex ipsa, talis an. s.
Referenties naar alinea 2: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media
3
Can.3. Si quis dicit, alium esse Deum Verbum qui miracula fecit, et alium christum qui passus est, vel Deum Verbum cum Christo nascente de muliere, vel in ipso esse ut alterum in altero, et non unum eundemque Dominum nostrum Jesum Christum, Dei Verbum incarnatum et hominem factum, et ejusdem ipsius miracula et passiones quas voluntarie carne sustinuit, talis an. s.
Referenties naar alinea 3: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media
4
Can. 4. Si quis dicit, secundum gratiam, vel secundum operationem, vel secundum dignitatem, vel secundum aequalitatem honoris, vel secundum auctoritatem, aut relationem, aut affectum, aut virtutem, unitionem Dei Verbi ad hominem factam esse, vel secundum bonam voluntatem, quasi quod placuit Deo Verbo homo, eo quod bene visum est ei de ipso, sicut Theodorus insipiens dicit: vel secundum homonymiam, per quam Nestoriani Deum Verbum Filium et Christum vocantes, et hominem separatim Christum et Filium nominantes, et duas personas evidenter dicentes, per solam nominationem, et honorem, et dignitatem, et adorationem, unam personam, unum Filium, et unum Christum confingunt dicere: sed non confitetur unitatem Dei Verbi ad carnem animatam anima rationabili et intellectuali, secundum compositionem sive secundum subsistentiam factam esse, sicut sancti Patres docuerunt, et ideo unam eius subsistentiam compositam, qui est Dominus (noster) Jesus Christus, unus de Sancta Trinitate, talis an. s.
Referenties naar alinea 4: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaCum enim multis modis unitas intelligitur, qui impietatem Apollinarii et Eutychetis sequuntur, interemptionem eorum quae convenerunt colentes, unitionem secundum confusionem dicunt. Theodori autem et Nestorii sequaces, divisione gaudentes, affectualem unitatem introducunt. Sancta Dei Ecclesia utriusque perfidiae impietatem reiciens, unitionem Dei Verbi ad carnem secundum compositionem confitetur, quod est secundum subsistentiam. Unitio enim per compositionem in mysterio Christi non solum inconfuse ea, quae convenerunt, conservat, sed nec divisionem suscipit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media
5
Can. 5. Si quis unam subsistentiam Domini nostri Jesu Christi sic intelligit, tamquam suscipientem plurimarum subsistentiarum significationem, et per hoc introducere conatur in mysterio Christi duas subsistentias, seu duas personas, et duarum personarum, quas introducit, unam personam dicit secundum dignitatem, et honorem, et adorationem, sicut Theodorus et Nestorius insanientes conscripserunt; et calumniatur sanctam Chalcedonensem Synodum tamquam secundum istum impium intellectum unius subsistentiae utentem vocabulo, sed non confitetur Dei Verbum carni secundum subsistentiam unitum esse, et propter hoc unam eius subsistentiam, seu unam personam, et sic et sanctum Chalcedonense Concilium unam subsistentiam Domini nostri Jesu Christi confessum esse, talis an. s. Nec enim adiectionem personae vel subsistentiae suscepit sancta Trinitas ex incarnato uno de sancta Trinitate Deo Verbo.
Referenties naar alinea 5: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media
6
Can. 6. Si quis abusive et non vere Dei genitricem dicit sanctam gloriosam semper Virginem Mariam, vel secundum relationem, quasi homine puro nato, sed non Deo Verbo incarnato et nato ex ipsa, referenda autem, sicut illi dicunt, hominis nativitate ad Deum Verbum, eo quod cum homine erat nascente, et calumniatur sanctam Chalcedonensem Synodum, tamquam secundum istum impium intellectum, quem Theodorus exsecrandus adinvenit, Dei genitricem Virginem dicentem, vel qui hominis genitricem vocat, aut Christotocon, id est, Christi genitricem, tamquam si Christus Deus non esset, et non proprie et vere Dei genitricem ipsam confitetur, eo quod ipse qui ante saecula ex Patre natus est Deus Verbum, in ultimis diebus ex ipsa incarnatus et natus est, et sic pie et sanctam Chalcedonensem Synodum eam esse confessam, talis an. s.
Referenties naar alinea 6: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media
7
Can. 7. Si quis in duabus naturis dicens, non ut in deitate et humanitate, unum Dominum nostrum Iesum Christum cognosci confitetur, ut per hoc significet differentiam naturarum, in quibus inconfuse ineffabilis unitio facta est, neque Deo Verbo in carnis naturam transmutato, neque carne in Verbi naturam transducta (manet enim utrumque hoc quod est natura, etiam facta unitate secundum subsistentiam), sed pro divisione per partem, talem excipit vocem in mysterio Christi, vel numerum naturarum confitendo in eodem Domino nostro Jesu Christo Deo Verbo incarnato, non intellectu tantummodo differentiam excipit earum, ex quibus et compositus est, non interemptam propter unitatem (unus enim ex utroque, et per unum utraque), sed in hoc numero utitur ut separatim unaquaque natura suam habente subsistentiam, talis an. s.
Referenties naar alinea 7: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media
8
Can. 8. Si quis ex duabus naturis deitatis et humanitatis confitens unitatem factam esse, vel unam naturam Dei Verbi incarnatam dicens, non sic ea excipit sicut Patres docuerunt, quod ex divina natura et humana, unitione secundum subsistentiam facta, unus Christus effectus est, sed ex talibus vocibus unam naturam sive substantiam deitatis et carnis Christi introducere conatur, talis an. s.
Referenties naar alinea 8: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSecundum subsistentiam enim dicentes unigenitum Deum Verbum carni unitum esse non confusionem aliquam naturarum in se invicem factam esse dicimus, sed magis permanente utraque hoc quod est, unitum esse carni Deum Verbum intelligimus. Propter quod et unus est Christus, Deus et homo, idem ipse consubstantialis Patri secundum deitatem, et consubstantialis nobis idem ipse secundum humanitatem. Aequaliter enim et eos qui per partem dividunt vel incidunt, et eos qui confundunt divinae dispensationis mysterium Christi, reicit et anathematizat Dei Ecclesia.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media
9
Can.9. Siquis in duabus naturis adorari dicit Chritum, ex quo duas adorationes introducunt, separatim Deo Verbo, et separatim homini: vel si quis ad interemptionem carnis vel confusionem deitatiset humanitatis, unam naturaml sive substantiam eorum quae convenerunt introducens, sic Christum adorat, sed non una adoratione Deum Verbum incarnatum cum propria ipsius carne adorat, sicut ab initio Dei Ecclesiae traditum est, talis an. s.
Referenties naar alinea 9: 1
Dilexit Nos ->=geentekst=Extra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media
10
Can. 10. Si quis non confitetur, Dominum nostrum Iesum Christum qui crucifixus est carne, Deum esse verum, et Dominum gloriae, et unum de Sancta Trinitate, talis an. s.
Referenties naar alinea 10: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media
11
Can. 11. Si quis non anathematizat Arium, Eunomium, Macedonium, Apollinarium, Nestorium, Eutychen, Origenem cum impiis eorum conscriptis, et alios omnes haereticos, qui condemnati et anathematizati sunt a sancta catholica et apostolica Ecclesia et a praedictis sanctis quattuor Conciliis, et eos, qui similia praedictis haereticis sapuerunt vel sapiunt et usque ad mortem in sua impietate permanserunt vel permanent, talis an. s.
Referenties naar alinea 11: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media
12
Can.12. Si quis defendit impium Theodorum Mopsuestenum, qui dixit alium esse Deum Verbum, et alium Christum a passionibus animae et desideriis carnis molestias patientem, et a deterioribus paulatim recedentem, et sic ex profectu operum melioratum, et a conversatione immaculatum factum, et tamquam purum hominem baptizatum esse in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, et par baptisma Sancti Spiritus gratiam accepisse, et filiationem meruisse, et ad similitudinem imperialis imaginis in persona Dei Verbi adorari, et post resurrectionem immutabilem cogitationibus et impeccabilem omnino factum fuisse. Et iterum dixit idem impius Theodorus, talem factam esse unitionemDei Verbi ad Christum, qualem dixit Apostolus de viro et muliere: "erunt duo in carne una" (Eph 5.31)[b:Ef. 5, 31]. Et super alias innumerabiles blasphemias ausus est dicere, quod post resurrectiuonem, cum insufflasset Dominus discipulis et dixisset: "Accipite Spiritum Sanctum" (Jo 20.22)[b:Joh. 20, 22], non dedit eis Spiritum Sanctum, sed figuratim tantummodo insufflavit. Iste enim et confessionem, quam fecit Thomas, cum palpasset manus et latus Domini post resurrectionem dicens: "Dominus meus et Deus meus" (Jo 20.28)[b:Joh. 20, 28], inquit non esse dictam a Thomas de Christo (nec enim dicit Theodorus Deum esse Christum), sed ad miraculum resurrectionis stupefactum Thomam glorificasse Deum, qui Christum resuscitavit.
Referenties naar alinea 12: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaEt, quod peius est, etiam in interpretatione, quam in Actus Apostolorum scripsit Theodorus, similem fecit Christum Platoni, et Manichaeo, et Epicuro, et Marcioni, dicens: Quod sicut illorum unusquisque ex dogmate, quod invenit, suos discipulos fecit vocari Platonicos et Manichaeos et Epicureos et Marcionistas: simili modo et cum Christus dogma invenisset, ex ipso Christianos vocari. Si quis igitur defendit praedictum impium Theodorun et impia eius conscripta, in quibus tam praedictas quam alias innumerabiles blasphemias effudit contra magnum Deum et Salvatorem Jesum Christum et non anathematizat eum, et impia eius conscripta, et omnes qui suscipiunt vel defendunt eum, et dicunt orthodoxe eum exposuisse, et qui scripserunt pro eo, et eadem illi sapuerunt, vel scribunt pro eo, vel impiis eius conscriptis et eos qui similia illi sapiunt, vel aliquando sapuerunt, et usque ad morte permanserunt vel permanent in tali impietate, talis an. s.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media
13
Can. 13. Si quis defendit impia T h e o d o r i t i conscripta, quae Contra rectam fidem et contra primam Ephesinam sanctam Synodum, et sanctum Cyrillum et duodecim eius capitula (cf. *252-263) exposuit, et omnia qua conscripsit pro Theodoro et Nestorio impiis, et pro aliis qui eadem praedictis Theodoro et Nestorio sapuerunt, defendens eos et eorum impietate " et propter hoc impios vocans doctores Ecclesiae, qui unitatem secundum subsistentiam Dei Verbi ad carnem confitentur, et non anathematizat ea, et eos qui similia eis sapuerunt, vel sapiunt insuper autem et omnes, qui scripserunt contra rectam fidem, et sanctum Cyrillum et duodecim eius capitula et usque ad mortem in tali impietate permanserunt, talis an. s.
Referenties naar alinea 13: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media
14
Can. 14. Si quis defendit epistolam, quam dicitur Ibas ad Marin Persam haereticum scripsisse, quae abnegat quidem Deum Verbum de sancta Dei genitrice semper virgine Maria incarnatum, hominem factum esse, dicit autem purum hominem ex ipsa natum esse, quem templum vocat, ut alius sit Deus Verbum, et alius homo, et sanctum Cyrillum, qui rectam fidem Christianorum praedicavit, tamquam haereticum et similiter Apollinario impio scripsisse criminatur, et inculpat primam Ephesinam sanctam Synodum tamquam sine examinatione et quaestione Nestorium condemnantem, et duodecim capitula sancti Cyrilli (DS 252-263) impia et contraria rectae fidei vocat eadem impia epistola, et defendit Theodorum et Nestorium, et impia eorum dogmata et conscripta. Si quis igitur memoratam impiam epistolam defendit, et non anathematizat eam, et defensores eius, et eos, qui dicunt eam rectam esse, vel partem eius, et eos, qui scripserunt vel scribunt pro ea, vel pro impietate quae in ea continetur, et praesumunt eam defendere vel insertam ei impietatem nomine sanctorum Patrum vel sancti Chalcedonensis Concilii, et in his usque ad mortem permanent, talis an. s.
Referenties naar alinea 14: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaCum igitur haec ita recte confessi sumus, quae tradita nobis sunt tam a divinis Scripturis, quam a sanctorum Patrum doctrina, et ab his quae definita sunt de una eademque fide a praedictis sanctis quattuor Conciliis, facta autem a nobis et condemnatione contra haereticos et eorum impietatem, nec non etiam contra eos, qui defenderunt vel defendunt praedicta impia tria capitula, et permanserunt in suo errore, vel qui permanent; si quis conatus fuerit contra haec, quae pie disposuimus, vel tradere vel docere vel scribere, si quidem episcopus vel clericus sit, iste tamquam aliena a sacerdotibus et statu ecclesiastico faciens, denudabitur episcopatu vel clericatu: si autem monachus vel laicus sit, anathematizabitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaReferenties naar dit document: 6
Open uitgebreid overzichthttps://rkdocumenten.be/toondocument/902-sessio-viii-canones-lat