Sollicitudinem nimiam gerentes pro speculatione nobis credita, quia in umbra mortis aliquas gentes in Germaniae partibus, vel plaga orientali Rheni fluminis, antiquo hoste suadente errare, et quasi sub religione Christiana idolorum culturae servire cognovimus; aliquos vero, qui nec Dei cognitionem habentes, nec baptismatis sacri unda sunt loti, sed comparatione brutorum animalium pagani factorem suum non recognoscunt; necessarium duximus, pro utrorumque illuminatione, ad praedicandum rectae fidei verbum, harum litterarum portitorem Bonifacium, reverendissimum fratrem et coepiscopum nostrum, ad easdem partes dirigere, ut et illis praedicando verbum salutis vitam provideat sempiternam, et si quos forte ubicunque (Edit. Rom. vel ubicunque) a rectae fidei tramite deviasse cognoverit, aut astutia suasos diabolica erroneos repererit, corrigat, atque sui evocatione ad portum restituat salutis, eosque ex apostolicae sedis hujus doctrina informet, et in eadem catholica fide permanere instituat. Cui etiam hortamur, ob amorem Domini nostri Jesu Christi, et apostolorum ejus reverentiam, ut in omnibus solatia exhibeatis (solatiari nisibus totis debeatis), eumque in nomine Jesu Christi recipiatis, ut scriptum est de suis discipulis: Qui vos recipit me recipit ; providentes insuper necessaria itineris ejus, comitesque tribuentes, cibum etiam ac potum, vel si quid eguerit largientes, ut uno labore et socia voluntate, opus sibi creditum pietatis et negotium salutis annuente Deo perficiatur, atque praemia laboris percipere mereamini, deque conversione errantium merces vobis ascribatur in coelis. Si quis itaque huic Dei famulo, ad illuminationem gentium ab hac apostolica et catholica Dei Ecclesia destinato, assensum vel concursum praebuerit, exorantibus apostolorum principibus, consortia mereatur sanctorum martyrum Christi Jesu. Si quis vero (Ivo, p. VI, c. 118), quod non optamus, adversari ejus laboribus conatus fuerit (aversando, ejus praepedire conatus fuerit laborem), aut contrarius exstiterit ministerio illi credito, successorumque ejus in eumdem laborem intrantium, ex sententia divina anathematis vinculo percellatur, et perpetuae damnationis subjaceat. Data Kalendis Decembris, imperante domino piissimo Augusto Leone, imperii ejus anno 7, sed et Constantini imperatoris ejus filii anno 4, indictione 6.